Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 12.30.1 | Cic. Fam. 12.30.5 (English) | >>Cic. Fam. 12.30.6 |
12.30.3
tu tibi , mi Cornifici , fac ut persuadeas non esse me tam
imbecillo animo , ne dicam inhumano , ut a te vinci possim
aut officiis aut amore . non dubitabam equidem , verum tamen multo mihi notiorem amorem tuum effecit Chaerippus . O hominem semper illum quidem mihi aptum , nunc vero etiam suavem ! vultus me hercule tuos mihi expressit omnis , non solum animum ac verba pertulit . itaque noli
vereri ne tibi suscensuerim , quod eodem exemplo ad me quo ad ceteros . requisivi equidem proprias ad me unum litteras , sed neque vehementer et amanter .
de sumptu , quem te in rem militarem facere et fecisse
dicis , nihil sane possum tibi opitulari , propterea quod et
orbus senatus consulibus amissis et incredibiles angustiae pecuniae publicae ; quae conquiritur undique , ut optime meritis militibus promissa solvantur ; quod quidem fieri sine tributo posse non arbitror .
de Attio Dionysio nihil puto esse , quoniam mihi nihil dixit Tratorius . de P . Lucceio nihil tibi concedo , quo
studiosior tu sis quam ego sum ; est enim nobis necessarius .
sed a magistris cum contenderem de praeterendo die , probarunt mihi sese quo minus id facerent et compromisso et iure iurando impediri . qua re veniendum arbitror Lucceio ; quamquam , si meis litteris obtemperavit , cum tu haec leges
illum Romae esse oportebit .
12.30.6
ceteris de rebus maximeque de pecunia , cum Pansae mortem ignorares , scripsisti quae per nos ab eo consequi te posse arbitrarere . quae te non fefellissent , si viveret ; nam te diligebat ; post mortem autem eius quid fieri posset non
videbamus . de Venuleio , Latino , Horatio valde laudo ; illud non nimium probo , quod scribis , quo illi animo aequiore ferrent , te tuis etiam legatis lictores ademisse (honore enim cum ignominia dignis non erant comparandi ), eosque , ex s . c . si non decedunt , cogendos ut decedant existimo . haec fere ad eas litteras , quas eodem exemplo is binas accepi ; de reliquo velim tibi persuadeas non esse mihi meam dignitatem tua cariorem .
12.30.4
12.30.5
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 12.30.1 | Cic. Fam. 12.30.5 (English) | >>Cic. Fam. 12.30.6 |